Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT 1 Chron.10 NT 1 Chron.11 (English) >>NT 1 Chron.12

1 Chron.11

congregatus est igitur omnis Israhel ad David in Hebron dicens os tuum sumus et caro tua

heri quoque et nudius tertius cum adhuc regnaret Saul tu eras qui educebas et introducebas Israhel tibi enim dixit Dominus Deus tuus tu pasces populum meum Israhel et tu eris princeps super eum

venerunt ergo omnes maiores natu Israhel ad regem in Hebron et iniit David cum eis foedus coram Domino unxeruntque eum regem super Israhel iuxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuhel

abiit quoque David et omnis Israhel in Hierusalem haec est Iebus ubi erant Iebusei habitatores terrae

dixeruntque qui habitabant in Iebus ad David non ingredieris huc porro David cepit arcem Sion quae est civitas David

dixitque omnis qui percusserit Iebuseum in primis erit princeps et dux ascendit igitur primus Ioab filius Sarviae et factus est princeps

habitavit autem David in arce et idcirco appellata est civitas David

aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum Ioab autem reliqua urbis extruxit

proficiebatque David vadens et crescens et Dominus exercituum erat cum eo

hii principes virorum fortium David qui adiuverunt eum ut rex fieret super omnem Israhel iuxta verbum Domini quod locutus est ad Israhel

et iste numerus robustorum David Iesbaam filius Achamoni princeps inter triginta iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice

et post eum Eleazar filius patrui eius Ahoites qui erat inter tres potentes

iste fuit cum David in Aphesdommim quando Philisthim congregati sunt ad locum illum in proelium et erat ager regionis illius plenus hordeo fugeratque populus a facie Philisthinorum

hic stetit in medio agri et defendit eum cumque percussisset Philistheos dedit Dominus salutem magnam populo suo

descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram in qua erat David ad speluncam Odollam quando Philisthim fuerant castrametati in valle Raphaim

porro David erat in praesidio et statio Philisthinorum in Bethleem

desideravit igitur David et dixit o si quis daret mihi aquam de cisterna Bethleem quae est in porta

tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt et hauserunt aquam de cisterna Bethleem quae erat in porta et adtulerunt ad David ut biberet qui noluit sed magis libavit illam Domino

dicens absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam et sanguinem virorum istorum bibam quia in periculo animarum suarum adtulerunt mihi aquam et ob hanc causam noluit bibere haec fecerunt tres robustissimi

Abisai quoque frater Ioab ipse erat princeps trium et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos et ipse erat inter tres nominatissimus

inter tres secundos inclitus et princeps eorum verumtamen usque ad tres primos non pervenerat

Banaia filius Ioiadae viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis

et ipse percussit virum aegyptium cuius statura erat quinque cubitorum et habebat lanceam ut liciatorium texentium descendit ergo ad eum cum virga et rapuit hastam quam tenebat manu et interfecit eum hasta sua

haec fecit Banaia filius Ioiada qui erat inter tres robustos nominatissimus

inter triginta primus verumtamen ad tres usque non pervenerat posuit autem eum David ad auriculam suam

porro fortissimi in exercitu Asahel frater Ioab et Eleanan filius patrui eius de Bethleem

Semmoth Arorites Helles Phallonites

Iras filius Acces Thecuites Abiezer Anathothites

Sobbochai Asothites Ilai Ahoites

Marai Netophathites Heled filius Baana Netophathites

Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin Banaia Pharathonites

Uri de torrente Gaas Abial Arabathites Azmoth Bauramites Eliaba Salabonites

filii Asom Gezonites Ionathan filius Sega Ararites

Ahiam filius Sachar Ararites

Eliphal filius Ur

Apher Mechurathites Ahia Phellonites

Asrai Carmelites Noorai filius Azbi

Iohel frater Nathan Mabar filius Agarai

Sellec Ammonites Noorai Berothites armiger Ioab filii Sarviae

Iras Iethreus Gareb Iethreus

Urias Ettheus Zabad filius Ooli

Adina filius Seza Rubenites princeps Rubenitarum et cum eo triginta

Hanan filius Maacha et Iosaphat Mathanites

Ozias Astharothites Semma et Iaihel filii Hotam Aroerites

Iedihel filius Samri et Ioha frater eius Thosaites

Elihel Maumites et Ieribai et Iosaia filii Elnaem et Iethma Moabites Elihel et Obed et Iasihel de Masobia



Vulgate, Latin Vulgate (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [NT].
<<NT 1 Chron.10 NT 1 Chron.11 (English) >>NT 1 Chron.12

Powered by PhiloLogic